Psalms 89

AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. CASS. Primo, aeternum proponit refugium temporaliter homini. Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, nomine celsitudo angelorum; et nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret id est angelos, et id est homines, Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur pro aeterno. Ecce quae aeternitas nobis refugium, etc., Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit praeteritum, vel futurum; unde dictum est: Et, Et: CASS. Secundo, exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. Id est, terrenam concupiscentiam, etc., usque ad qui docuit coelestia quaerere. AUG. Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est. . AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. In extremis secta, vel fracta. CASS. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quae floret et transit. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Vitam nostram pravam. Vel posteros. CASS. Illa teguntur, quae veniam habent: quae puniuntur. . AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitae abbreviatum est, et pene quia ad paucitatem redacti sunt dies vitae nostrae. CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitae exprimitur hic per similitudinem quae texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia praesumptione longioris vitae peccabant. Et nos ipsi in AUG. Id est, essentia nostra defecit per aerumnas. non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri id est, sicut inanes et inutiles. ID. Terrenorum appetitus quae septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, aeternitas petitur. Vel alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longaevi, qui etiam usque ad annos aliquas vires habere videntur. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur. ID. Potestas irae hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Christum sic etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quae magna habentur, in Veteri et aeterna morte quaererent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a saeculo pro aeternis. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quae magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Et alibi: Nunc autem pro eo et in malignis diebus in quibus dicimus: . Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judaeis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quae in eis fecit. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.